LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p68

lat livy phi00142 perseus lat1

cum haec in Boeotia gererentur, Perseus ad Sycurium stativa dierum aliquot habuit. ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas fascibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentis acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae inlitos pice parari iubet; atque ita media nocte profectus est, ut prima luce adgressus falleret. nequidquam. primae stationes oppressae tumultu ac terrore suo ceteros excitaverunt signumque datum est arma extemplo capiendi; simulque in vallo, ad portas, miles instructus erat. et oppugnationis castrorum Perseus et extemplo circumegit aciem et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit. ipse cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum, ratus, id quod accidit, insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis. breve certamen levis armaturae maxime cum procursatoribus fuit; equites peditesque sine tumultu in castra redierunt.

Provenance