Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p69
lat livy phi00142 perseus lat1
demessis circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra movent. ibi cum securi et propter longinquitatem et viae inopis aquarum difficultatem, quae inter Sycurium et Crannona est, stativa haberent, repente prima luce in imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus ingentem tumultum fecit. pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant; peditum agmen sub lucem reliquerant in proxuma planitie. stetit paulisper in tumulis, elici posse ratus ad equestre certamen Romanos. hi postquam nihil movebant, equitem mittit, qui pedites referre ad Sycurium signa iuberet, ipse mox insecutus. Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable