Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p71
lat livy phi00142 perseus lat1
cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma desperatione desparatione recreatus est animus; Perseus, cui primum omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et qui phalangem arcesserent propere misit; quae et serius, quam res postulabat, et, raptim acta, turbata cursu adversus instructos et praeparatos erat adventura. consul anteveniens extemplo proelium conseruit. primo resistere Macedones, deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur. ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. phalanx, abs trepido nuntio accita, cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit. ingens ibi vexatio partis utriusque fuit nullo expectante, dum utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus per praeceps inpedimenta—neque enim aliter via aperiri poterat—,iumentis, cum stimularentur, in turba saevientibus. vix ab incondito agmine captivo rum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae [quoque] prope similem trepidationem fecit, ut, si hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. consul recepto ex tumulo praesidio, contentus modico successu, in castra copias reduxit. sunt, qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint: octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum regios duces, vivos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta viginti septem. nec incruentam victoriam fuisse: supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse, signa sinistrae alae quinque amissa. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable