LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p14

lat livy phi00143 perseus lat1

nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat; suspectum tamen et Gentium, Illyriorum regem, habebant. itaque et octo navis ornatas a Brundisio senatus censuit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum praesidio duarum Issensium navium insulae praeerat— duo milia militum in eas naves sunt inposita, quae M. Raecius praetor ex senatus consulto in ea parte Italiae; quae obiecta Illyrico est, conscripsit—, et consul Hostilius Ap. Claudium in Illyricum cum quattuor milibus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur. qui non contentus iis, quas adduxerat, copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum ex vario genere armavit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum Dassaretiorum consedit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable