Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p16
lat livy phi00143 perseus lat1
haec et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa Romam venerat, sunt audita. propter quae veriti patres, ne qua maior ignominia acciperetur, legatos in Macedoniam M. Fulvium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui conperta, quae agerentur, referrent; et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario comitia haberi possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret. interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam revocaret: qui Romae essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset. ea, uti senatus censuit, sunt facta. comitia consularia ante diem quintum kal. Februarias fuere. creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Servilius Caepio . post diem tertium praetores sunt facti C. Decimius , M. Claudius Marcellus , C. Sulpicius Gallus , C. Marcius Figulus , Ser. Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito . designatis praetoribus praeter duas urbanas quattuor provinciae sunt decretae: Hispania et Sardinia et Sicilia et classis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable