Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p17
lat livy phi00143 perseus lat1
legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt. hi, quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus, referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis. exercitum consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tribunos militum, contra illos in consulem conferre. ignominiam Claudi temeritate acceptam elevare eos patres acceperunt; quippe paucos Italici generis et magna ex parte tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant. consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi; destinataeque provinciae iis sunt Italia et Macedonia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable