Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p25
lat livy phi00143 perseus lat1
eodem anno C. Popilius et Cn. Octavius legati, qui in Graeciam missi erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per omnes Peloponnesi urbes circumtulerunt, ne quis ullam rem in bellum magistratibus Romanis conferret, praeterquam quod senatus censuisset. hoc fiduciam in posterum quoque praebuerat, levatos se oneribus[que] inpensisque, quibus alia aliis inperantibus exhauriebantur. Achaico concilio Aegi iis dato benigne locuti auditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, in Aetoliam traiecerunt. ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena; ob quae obsidibus postulatis neque exitu rei inposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt. Thyri concilium legatis Acarnanes dederunt. ibi quoque inter factiones erat certamen: quidam principum postulare, ut praesidia in urbes suas inducerentur adversus amentiam eorum, qui ad Macedonas gentem trahebant; pars recusare, ne, quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatae et sociae civitates ignominiae acciperent. iusta deprecatio haec visa. Larisam ad Hostilium proconsulem—ab eo enim missi erant— legati redierunt. Octavium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable