Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p26
lat livy phi00143 perseus lat1
Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum in exsuperabilis ab Thessalia montes nivis altitudo facit, occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum, solum infestum esse Macedoniae latus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum praebentibus Romanis, si domuisset proximos Illyriorum, Gentium quoque regem iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum, quorum pars phalangitae erant, et duobus milibus levium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram venit. inde frumento conplurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi tertio die ad Uscanam—Pensestianae terrae ea maxima urbs est—posuit castra prius tamen, quam vim admoveret, missis, qui temptarent nunc praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos. erat autem ibi cum iuventute Illyriorum Romanum praesidium. postquam nihil pacati referebant, oppugnare est adortus et corona eam capere conatus est. cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, ut posset morari. ceterum postquam vineas agi turresque excitari viderunt, victa pertinacia est. nam praeterquam quod adversus vim pares non erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat ut in necopinata obsidione. itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Carvilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, vitae tantum libertatisque fidem acciperent. promissum id benignius est ab rege quam praestitum; exire enim sua secum efferentibus iussis primum arma ademit. his urbe egressis et Illyriorum cohors—quingenti erant—et Uscanenses se urbemque dediderunt. Perseus praesidio Uscanae inposito multitudinem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit. ibi Romanis—quattuor milia autem hominum erant—praeter principes in custodiam civitatum divisis, Uscanensibus Illyriisque venditis in Penestiam exercitum reducit ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum et alioqui opportune situm, et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat. praetereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oaeneo capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum sit; opportunius etiam ad omnia positum esse. admoto exercitu omnes extemplo dediderunt sese. qua spe celeriore deditione erectus postquam animadvertit, quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in potestatem redigit. ad perpauca vi opus fuit, cetera voluntate dedita; et in his recepti mille et quingenti dispositi per praesidia milites Romani. magno usui Carvilius Spoletinus erat in conloquiis dicendo, nihil in ipsos saevitum. ad Oaeneum perventum est, quod sine iusta oppugnatione capi non poterat. et maiore aliquanto, quam cetera, iuventute et validum oppidum moenibus erat, et hinc amnis, Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat. haec spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret. quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo variis casibus absumpta est, et qui supererant, labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant. ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos nicatoras appellant, transcendit et scalis multis simul partibus impetus in urbem est factus. puberes omnes interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit; praedae alia militum cessere. Stuberram inde victor revertens ad Gentium legatos Pleuratum Illyricum, exulantem apud se, et Adaeum Macedonem a Beroea mittit. iis mandat, ut exponerent aestatis eius hiemisque acta sua adversus Romanos Dardanosque, adicerent recentia in Illyrico hibernae expeditionis opera; hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum Macedonibus iungendam. hi transgressi iugum Scordi montis per Illyrici solitudines, quas de industria populando Macedones fecerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem pervenerunt. Lissi rex Gentius erat. eo acciti legati mandata exponentes benigne auditi sunt; qui responsum sine effectu tulerunt, voluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis, ceterum ad conandum id, quod velit, pecuniam maxime deesse. haec Stuberram rettulere regi, tum maxime captivos ex Illyrico vendenti. extemplo iidem legati addito Glaucia ex numero custodum corporis remittuntur sine mentione pecuniae, qua non data barbarus inops inpelli ad bellum non poterat. Ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursum exercitum reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella, quae receperat, praesidiis in Macedoniam sese recipit.