LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p27

lat livy phi00143 perseus lat1

L. Coelius , legatus Romanus, praeerat Illyrico; qui moveri non ausus, cum in iis locis rex esset, post profectionem demum eius conatus in Penestis Uscanam recipere a praesidio, quod ibi Macedonum erat, cum multis volneribus repulsus Lychnidum copias reduxit. inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis valida manu in Penestas misit ad obsides ab iis urbibus, quae in amicitia cum fide permanserant, accipiendos; procedere etiam in Parthinos — ii quoque obsides dare pepigerant — iussit. ab utraque gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium, — tum Epidamni magis celebre nomen Graecis erat — missi. Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. auxilia Chaonum Thesprotorumque praeter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit; neque operae pretium fecit Cleua, qui relictus a Perseo erat, cum valido praesidio defendente.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable