LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p4

lat livy phi00143 perseus lat1

et alia novi generis hominum ex Hispania legatio venit. ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum, orabant, ut sibi oppidum, in quo habitarent, daretur. senatus decrevit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent; eos Carteiam ad Oceanum deduci placere; qui Carteiensium domi manere vellent, potestatem fieri, uti numero colonorum essent, agro adsignato; Latinam eam coloniam esse libertinorumque appellari.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable