Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p8
lat livy phi00143 perseus lat1
multarum simul Graeciae Asiaeque civitatium legati Romam convenerunt. primi Athenienses introducti. ii se, quod navium habuerint militumque, P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposuerunt; quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse, quod, quamquam sterilem terram ararent ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse et alia, quae imperarentur, praestare paratos esse. Milesii nihil praestitissent memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet, praestare se paratos esse polliciti sunt. Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoraverunt ludosque anniversarios ei divae instituisse et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta: ea, cui iussissent, tradituros. donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant. hoc et Lampsaceni octoginta pondo coronam adferentes petebant commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent. pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent. ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos in sociorum formulam referre Q. Maenius praetor iussus. munera omnibus in singulos binum milium aeris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable