Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p1
lat livy phi00144 perseus lat1
principio veris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus , quot in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium pervenit. M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt. per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis provincia evenerat, Brundisium venit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt. inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum invectus et Creusae relictis navibus terra et ipse per mediam Boeotiam — diei unius expedito iter est — Chalcidem dem ad classem contendit. castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica memorabili gesta, ita ad cunctam militarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defensis. audito successoris adventu cum arma, viros, equos cum cura inspexisset, ornato exercitu obviam venienti consuli processit. et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis . proconsul enim ad exercitum . paucis post diebus consul contionem apud milites habuit. orsus ab parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus. ea omnia quam dis quoque invisa essent, sensurum in exitu rerum suarum; favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit. vires deinde populi Romani iam terrarum orbem conplectentis cum viribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus conparavit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse? huius generis adhortatione accensis militum animis consultare de summa gerendi belli coepit. eo et C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta venit. placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere extemplo castra atque pergere inde in Macedoniam, et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque invehatur hostium litoribus. praetore dimisso consul menstruum iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra movit et unius diei progressus iter convocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio iussisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam viam potissimum peteret, rettulit ad consilium. aliis per Pythoum placebat via, aliis per Cambunios montes, qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter Ascuridem paludem. restabat aliquantum viae communis; itaque in id tempus, quo prope divortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. in Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen stativa habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret viam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable