Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p12
lat livy phi00144 perseus lat1
Perseus tandem a pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle imperiis suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi. Adronicus Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum quod accidit, paenitentiae relinquens locum. incautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem, quae fuerat ad Phacum; sed in re emendabili visus lapsus esse, quod per urinatores omne ferme extractum est. tantusque pudor regi pavoris eius fuit, ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable