Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p17
lat livy phi00144 perseus lat1
litterae deinde recitatae Q. Marci consulis sunt, quem ad modum saltu superato in Macedoniam transisset: ibi et ex aliis locis commeatus prospectos in hiemem habere et ab Epirotis viginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romae legatis eorum curaretur. vestimenta militibus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidis, nec sibi in his locis ullam copiam esse. senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est. C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit. is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae diem servarat cotidie, bis in die, foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet. postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias causas, ne interesset iis, quae non probabat, coepit; postremo cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit et magno usui consuli fuit. ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini, qui publicus populi Romani esset, ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi. uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable