LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p22

lat livy phi00144 perseus lat1

primi Alexandrini legati ab Ptolemaeo et Cleo patra regibus vocati sunt. sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior. Antiochus Syriae rex, qui obses Romae fuerat, per honestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum bellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat, gerens et ad Pelusium navali proelio superior fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto transgressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandream terrebat, nec procul abesse, quin poteretur regno opulentissimo, videbatur. ea legati querentes orabant senatum, ut opem regno regibusque amicis imperio ferrent. ea merita populi Romani in Antiochum, eam apud omnes reges gentesque auctoritatem esse, ut, si legatos misissent, qui denuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexandreae abducturusque exercitum in Syriam esset. quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam venturos cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent. moti patres precibus Alexandrinorum extemplo C. Popilium Laenatem et C. Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter reges bellum miserunt. prius Antiochum, dein Ptolemaeum adire iussi et nuntiare, ni absistatur bello, per utrum stetisset, eum non pro amico nec pro socio habituros esse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable