LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p28

lat livy phi00144 perseus lat1

Eumenes neque favit victoriae Persei neque bello eum iuvare in animo habuit, non tam quia paternae inter eos inimicitiae erant, etiam ipsorum odiis inter se accensae: non ea regum aemulatio, ut aequo animo Persea tantas apisci opes tantamque gloriam, quanta Romanis victis eum manebat, Eumenes visurus fuerit. cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior admoveretur terror, nihil neque agere aliud neque cogitare; Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello. hac utriusque partis voluntate explorata, quod fieri etiam sua sponte taedio validioris, metu infirmioris credebat posse, in eo suam operam venditare concilianda gratia magis cupiit. nam modo ne iuvaret bello Romanos terra marique, modo pacis patrandae cum Romanis paciscebatur mercedem: ne bello interesset, mille talenta, ut pacem conciliaret, mille et quingenta. in utrumque non fidem modo se, sed obsides quoque dare paratum esse ostendebat. Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat cogente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione agebat, conveneratque, ut accepti Cretam mitterentur. ubi ad pecuniae mentionem ventum erat, ibi haesitabat et utique alteram in tanti nominis regibus turpem ac sordidam et danti et magis accipienti mercedem esse aiebat; in spem Romanae pacis non recusare inpensam, sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samothracae in templo depositurum. ea insula cum ipsius dicionis esset, videre Eumenes nihil interesse, in ea an Pellae pecunia esset, id agere, ut partem aliquam praesentem ferret. ita nequiquam inter se captati nihil praeter infamiam movere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable