LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p31

lat livy phi00144 perseus lat1

dum haec geruntur, legati Romani, C. Popilius et C. Decimius et C. Hostilius , a Chalcide profecti tribus quinqueremibus Delum cum venissent, lembos ibi Macedonum quadraginta et quinque regis Eumenis quinqueremis invenerunt. sanctitas templi insulaeque inviolatos praestabat omnes. itaque permixti Romanique et Macedones et Eumenis navales socii et in templo, indutias religione loci praebente, versabantur. Antenor, Persei praefectus, cum aliquas alto praeferri onerarias naves ex speculis significatum foret, parte lemborum ipse insequens, parte per Cyclades disposita, praeterquam si quae Macedoniam peterent, omnes aut supprimebat aut spoliabat naves. quibus poterat Popilius aut suis aut Eumenis navibus succurrebat; sed vecti nocte binis aut ternis plerumque lembis Macedones fallebant. per id fere tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum venerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum modo adventus passim per Cycladas atque Aegaeum vagantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno numero peditum equitumque venientium Gallorum. et iam cum accessissent animi Dinoni ac Polyarato, qui Persei partium erant, non benigne modo responsum regibus est, sed palam pronuntiatum bello finem se auctoritate sua inposituros esse: itaque ipsi quoque reges aequos adhiberent animos ad pacem accipiendam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable