Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p34
lat livy phi00144 perseus lat1
quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter adventum simul Aemili novi consulis, quem cum ingentibus minis adventare audiebat, simul Octavi praetoris. nec minus terroris a classe Romana et periculo maritumae orae habebat. Thessalonicae Eumenes et Athenagoras praeerant cum parvo praesidio duorum milium cetratorum. eo et Androclen praefectum mittit, iussum sub ipsis navalibus castra habere. Aenean mille equites cum Creonte Antigonensi misit ad tutandam maritumam oram, ut quocumque litore adplicuisse naves hostium audissent, extemplo ferrent agrestibus opem. quinque milia Macedonum missa ad praesidium Pythoi et Petrae, quibus praepositi erant Histiaeus et Theogenes et Midon. his profectis ripam munire Elpei fluminis adgressus est, quia sicco alveo transiri poterat. huic operi ut omnis multitudo vacaret, feminae ex propinquis urbibus cocta cibaria in castra adferebant; miles iussus ex propinquis silvis benigne Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable