Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p37
lat livy phi00144 perseus lat1
Roma norum esse; quae res Romanis auxit animos, Macedonibus regique eorum haud mediocrem attulit terrorem. et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent. sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsidis Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.