Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p40
lat livy phi00144 perseus lat1
castris permunitis C. Sulpicius Gallus , tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis, pronuntiavit nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse. id quia naturali ordine statis temporibus fiat, et sciri ante et praedici posse. itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem, cum condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere. nocte, quam pridie nonas Septembres insecuta est dies, edita hora cum luna defecisset, Romanis militibus Galli sapientia prope divina videri; Macedonas ut triste prodigium occasum regni perniciemque gentis portendens movit, nec aliter vates. clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, donec luna in suam lucem emersit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable