Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p12
lat livy phi00145 perseus lat1
consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni victoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit. iam primum cum legionibus ad conveniendum diem dixit, non auspicato templum intravit. vitio diem dictam esse augures, cum ad eos relatum est, decreverunt. profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum stativa habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat; legiones Romanae, quod vitio dies exercitui ad conveniendum dicta erat, Romae manserant. et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia evenerat, in provincias iere. eum [dum] ius dicere Romae — nam eam quoque sortem habebat — inter cives et peregrinos patres censuerant.