Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p13
lat livy phi00145 perseus lat1
et Popilius et ea legatio, quae missa ad Antiochum erat, Romam rediit; rettulit controversias inter reges sublatas esse exercitumque ex Aegypto in Syriam reductum. post ipsorum regum legati venerunt: Antiochi legati referentes omni victoria potiorem pacem regi, senatui quae placuisset, visam, eumque haud secus quam deorum imperio, legatorum Romanorum iussis paruisse; gratulati dein de victoria sunt, quam omni ope, si quid imperatum foret, adiuturum regem fuisse. Ptolemaei legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias egerunt: plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam dis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum recepissent. responsum ab senatu est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis paruisset, gratumque id esse senatui populoque Romano; regibus Aegypti, Ptolemaeo Cleopatraeque, si quid per se boni commodique evenisset, id magno opere senatum laetari daturumque operam, ut regni sui maximum semper praesidium positum esse in fide populi Romani ducant. munera legatis ut ex instituto mittenda curaret, C. Papirio praetori mandatum. litterae deinde e Macedonia allatae, quae victoriae laetitiam geminarent, Persea regem in potestatem consulis venisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable