Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p15
lat livy phi00145 perseus lat1
et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus communis legatio de victoria gratulatum venit. et Masgabae, regis Masinissae filio, Puteolis nave egresso praesto fuit obviam missus cum pecunia L. Manlius quaestor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. advenienti extemplo senatus datus est. is adulescens ita locutus est, ut, quae rebus grata erant, gratiora verbis faceret. commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset: duas res ei rubori fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quae ad bellum opus essent, et non inperasset, alteram, quod pecuniam ei pro frumento misisset. Masinissam meminisse se regnum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere; usu regni contentum scire dominium et ius eorum, qui dederint, esse; sumere itaque eos de se, non rogare aequom esse neque emere ea ex fructibus agri ab se dati, quae ibi proveniant. id Masinissae satis esse et fore, quod populo Romano super esset. cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui devictam Macedoniam nuntiarent gratulatumque senatui iuberent indicare tantae eam rem laetitiae patri suo esse, ut Romam venire velit Iovique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere; id, nisi molestum sit, ut ei permittatur, ab senatu petere. responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat. et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et illum favente populo Romano regnum adeptum; aequatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis. victoria vero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset. grates deis pro victoria apud suos penates ageret; Romae filium pro eo acturum. gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere. petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum exigeret. munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, praebere et duas naves conducere, quibus ipse comitesque regis in Africam deveherentur; et comitibus omnibus, liberis servisque, vestimenta data. haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum eum ab L. Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus suis; navigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus navibus aegrum delatum. ad eum cum iisdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus iussusque curare, ut aedes hospitio Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable