LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p19

lat livy phi00145 perseus lat1

de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus. aedes deum Penatium in Velia de caelo tacta erat et in oppido Minervio duae portae et muri aliquantum. Anagniae terra pluerat et Lanuvi fax in caelo visa erat et Calatiae in publico agro M. Valerius civis Romanus nuntiabat ex foco suo sanguinem per triduum et duas noctes manasse. ob id maxime decemviri libros adire iussi supplicationem in diem unum populo edixerunt et quinquaginta capris in foro sacrificarunt. et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata. item, quod ad honorem deum inmortalium pertineret, decrevit senatus, ut, quoniam perduelles superati, Perseus et Gentius reges cum Macedonia atque Illyrico in potestate populi Romani essent, ut, quanta dona Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ob devictum Antiochum regem data ad omnia pulvinaria essent, tanta Q. Cassius et M'. Iuventius praetores curarent danda.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable