LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p23

lat livy phi00145 perseus lat1

M'. Iuventius Thalna praetor, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, populum adversus Rhodios incitabat rogationemque promulgaverat, ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse. huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis adversabantur. sed et praetor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, vellent iuberentne Rhodiis bellum indici, cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde ex auctoritate patrum ad populum latum, et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi, quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et, qui non professi essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et, qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem. tum inter praetorem tribunosque omnia intempestive agendi certamen erat: tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo in adventum imperatoris ‘ est. peccaverimusne adhuc dubium est; poenas, ignominias omnes iam patimur. antea, Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos vestros dona ferentes ; nunc ex sordido deversorio, vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissumis donastis. et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum servierint, antequam vobiscum bellarent — nec cuiusquam fortunae invidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani —, Rhodios, qui nihil aliud quam quieverunt, hoc bello hostes ex sociis facturi estis? certe eidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod non sine causa suscipiatis, gloriamini. Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt. Antiochus ipse ultro, ab Aetolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii vos deicere conatus. cum Perseo socii vestri oppugnati, aut interfecti reguli principesque gentium aut populorum causa belli vobis fuere. quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone, civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis adduximus, si omnes Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset? Persei partibus favimus et quem ad modum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus reges, sic nunc pro rege adversus vos stetimus. quem ad modum soleamus socios iuvare et quam inpigre capessere bella, C. Livium, L. Aemilium Regillum interrogate, qui classibus vestris in Asia praefuerunt. numquam vestrae naves pugnavere sine nobis; nostra classe pugnavimus semel ad Samum, iterum in Pamphylia adversus Hannibalem inperatorem; quae victoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem navium adversa pugna et egregiam iuventutem amisissemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi sumus regiae classi ex Syria venienti obviam ire. haec non gloriandi causa rettuli — neque enim ea nunc nostra est fortuna —, sed ut admonerem, quem ad modum adiuvare socios solerent Rhodii. praemia et Philippo et Antiocho devictis amplissima accepimus a vobis. si, quae vestra nunc est fortuna deum benignitate et virtute vestra, ea Persei fuisset et praemia petitum ad victorem regem venissemus in Macedoniam, quid tandem diceremus? pecuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis terrestribus an navalibus? quod praesidium tenuisse nos? ubi pugnasse aut sub illius ducibus aut per nos ipsos? si quaereret, ubi miles noster, ubi navis intra praesidia sua fuisset, quid responderemus? causam fortasse diceremus apud victorem, quem ad modum apud vos dicimus. hoc enim legatos utroque de pace mittendo consecuti sumus, ut ab neutra parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset. quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui pollicerentur vobis, quae ad bellum opus essent; navalibus copiis, armis, iuventute nostra, sicut prioribus bellis, ad omnia paratos fore. ne praestaremus, per vos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam tamquam hostes, neque bonorum sociorum defuimus officio, sed a vobis prohibiti praestare non potuimus. ‘quid igitur? nihilne factum neque dictum est in civitate vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?’ hic iam non, quod factum est, defensurus sum — non adeo insanio —, sed publicam causam a privatorum culpa segregaturus. nulla est civitas, quae non et improbos cives aliquando et imperitam multitudinem semper habeat. etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse. si hoc in hac tam bene morata civitate accidere potuit, mirari quisquam potest aliquos fuisse apud nos, qui regis amicitiam petentes plebem nostram consiliis depravarent? qui tamen nihil ultra valuerunt, quam ut in officio cessaremus. non praeteribo id, quod gravissimum est in hoc bello crimen civitatis nostrae: legatos eodem tempore et ad vos et ad Persea de pace misimus, quod infelix consilium furiosus, ut postea audivimus, orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur. sed tamen ea sive superbia, sive stultitia appellanda est, eadem, quae apud vos, et apud Persea fuit. tam civitatium quam singulorum hominum mores sunt; gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in vinum, in Venerem proniores aliae sunt. Atheniensium populum fama est celerem et supra vires audacem esse ad conandum, Lacedaemoniorum cunctatorem et vix in ea, quibus fidit, ingredientem. non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus nostris quam vestris honoribus ac iudiciis. satis quidem et tunc in praesentia castigata illa legatio erat, cum tam tristi responso vestro dimissa. si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset. superbiam, verborum praesertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, utique si inferioris adversus superiorem est; capitali poena nemo umquam dignam iudicavit. id enim vero periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent. etiam deos aliqui verbis ferocioribus increpant, nec ob id quemquam fulmine ictum audimus. quid igitur superat, quod purgemus, si nec factum hostile ullum nostrum est, et verba tumidiora legati offensionem aurium, non perniciem civitatis meruerunt? voluntatis nostrae tacitae velut litem aestimari vestris inter vos sermonibus audio, patres conscripti: favisse nos regi et illum vincere maluisse, ideo bello persequendos esse credunt alii vestrum; alii voluisse quidem nos hoc, non tamen ob id bello persequendos esse: neque moribus neque legibus ullius civitatis ita conparatum esse, ut, si qui velit inimicum perire, si nihil fecerit, quo id fiat, capitis damnetur. his, qui nos poena, non crimine liberant, gratiam quidem habemus; ipsi nobis hanc dicimus legem: si omnes voluimus, quod arguimur, non distinguimus voluntatem a facto; omnes plectamur; si alii principum nostrorum vobis, alii regi faverunt, non postulo, ut propter nos, qui partium vestrarum fuimus, regis fautores salvi sint: illud deprecor, ne nos propter illos pereamus. non estis vos illis infestiores, quam civitas est ipsa; et hoc quia sciebant, plerique eorum aut profugerunt aut mortem sibi consciverunt, alii damnati a nobis in potestate vestra erunt, patres conscripti. ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, ita ne poenam quidem sumus. priorum nostrorum bene factorum cumulus hoc, quod nunc cessatum in officio est, expleat. cum tribus regibus gessistis bella per hos annos; ne plus obsit nobis, quod uno bello cessavimus, quam quod duobus bellis pro vobis pugnavimus. Philippum, Antiochum, Persea tamquam tris sententias ponite; duae nos absolvunt, una dubia est; ut gravior sit, illi de nobis si iudicarent, damnati essemus: vos iudicatis, patres conscripti, sit Rhodus in terris an funditus deleatur. non enim de bello deliberatis, patres conscripti, quod inferre potestis, gerere non potestis, cum nemo Rhodiorum arma adversus vos laturus sit. si perseverabitis in ira, tempus a vobis petemus, quo hanc funestam legationem domum referamus. omnia libera capita, quidquid Rhodiorum virorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naves conscendemus ac relictis penatibus publicis privatisque Romam veniemus et omni auro et argento, quidquid publici, quidquid privati est, in comitio, in vestibulo curiae vestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum vestrae potestati permittemus hic passuri, quodcumque patiendum erit; procul ab oculis nostris urbs nostra diripiatur, incendatur. hostis Rhodios esse Romani iudicare possunt ; est enim et nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iudicabimus nos vestros hostis, nec quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.’

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable