LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p33

lat livy phi00145 perseus lat1

ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae civitates et ad reges missis, qui denuntiarent, et cum circumiret ipse Graeciae civitates indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit. nam et artificum omnis generis, qui ludicram artem faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo et athletarum et nobilium equorum convenit et legationes cum victimis et quidquid aliud deorum hominumque causa fieri magnis ludis in Graecia solet. ita factum est, ut non magnificentiam tantum, sed prudentiam in dandis spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant, admirarentur. epulae quoque legationibus paratae et opulentia et cura eadem. vulgo dictum ipsius ferebant, et convivium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui vincere bello sciret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable