Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p39
lat livy phi00145 perseus lat1
tum Servilius: ‘quantus imperator L. Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari possit, vel hoc satis erat, quod, cum tam seditiosos et leves milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit. eadem severitas imperii, quam nunc oderunt, tum eos continuit. itaque antiqua disciplina habiti neque dixerunt seditiose quicquam neque fecerunt. Servius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere et documentum eloquentiae dare voluit, non triumphum inpedire debuit, quem, si nihil aliud, senatus iustum esse iudicaverat, sed postero die quam triumphatum esset, privatum cum visurus esset, nomen deferret et legibus interrogaret; aut serius paulo, cum primum magistratus ipse cepisset, diem diceret inimico et eum ad populum accusaret. ita et pretium recte facti triumphum haberet L. Paulus pro egregie bello gesto et poenam, si quid et vetere gloria sua et nova indignum fecisset. sed videlicet, cui crimen nullum, nullum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes voluit. diem integrum hesterno die ad accusandum L. Paulum petiit: quattuor horas, quantum supererat diei, dicendo absumpsit. quis umquam tam nocens reus fuit, cuius vitia vitae tot horis expromi non possent? quid interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, negatum velit? duas mihi aliquis contiones parumper faciat, unam militum Macedonicorum, puram alteram, integrioris iudicii et a favore et odio universi populi Romani. apud contionem togatam et urbanam prius reus agatur. quid apud Quirites Romanos, Ser. Galba, diceres? illa enim tibi tota abscisa oratio esset ‘in statione severius et intentius institisti; vigiliae acerbius et diligentius circumitae sunt; operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret; eodem die et iter fecisti et in aciem ex itinere isti, ne victorem quidem te adquiescere passus est; statim ad persequendos hostes duxit. cum te praeda partienda locupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus in triumpho est et in aerarium laturus.’ haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proxumo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit. itaque accusatorem hiscere potuisse et supervacaneam defensionem Pauli fuisse. transeatur ad alteram contionem; nec Quirites vos, sed milites videor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et verecundiam aliquam imperatoris violandi adferre possit. equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi loqui videar, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio. quid enim dicitis, milites? aliquis est Romae praeter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit; et eum non iisdem manibus discerpitis, quibus Macedonas vicistis? vincere vos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire prohibet. erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum quoque et universi populi Romani esse decus censetis. non unius in hoc Pauli — multi, etiam qui ab senatu non inpetrarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt; nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi; quam illi, qui triumphaverant; nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet —, militum magis in hoc universique populi Romani fama agitur, primum ne invidiae et ingrati animi adversus clarissimum quemque civem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem invidia principes suos videatur. satis peccatum in Camillo a maioribus vestris est, quem tamen ante receptam per eum a Gallis urbem violarunt; satis nuper a vobis in P. Africano. Literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum ostendi erubescamus. gloria sit par illis viris L. Paulus, iniuria vestra ne exaequetur. haec igitur primum infamia deleatur foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros. quis enim aut Africani aut Pauli similis esse in ingrata et inimica bonis civitate velit? si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet? tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur? quem ad modum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque [et Macedonibus] triumphi acti sunt, sic non M'. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt. militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes triumphum nomine cient suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt. si quando non deportati ex provincia milites ad triumphum sunt, fremunt; et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt. si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle? vos certe victores conspici velle debebatis. triumphatum nuper de Philippo, patre huius, et de Antiocho est; ambo regnabant, cum de iis triumphatum est. de Perseo capto, in urbem cum liberis abducto non triumphabitur? quodsi in curru scandentis Capitolium, auratos purpuratosque, ex inferiore loco L. Paulus in turba togatorum unus privatus interroget ‘L. Anici, Cn. Octavi, utrum vos digniores triumpho esse an me censetis?’, curru descensuri et prae pudore videntur insignia ipsi sua tradituri. et vos Gentium quam Persea duci in triumpho mavoltis, Quirites, et de accessione potius belli quam de bello triumphari? et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et navales socii; Macedonicae legiones suo abrogato triumpho alienos spectabunt? quid deinde tam opimae praedae, tam opulentae victoriae spoliis fiet? quonam abdentur illa tot milia armorum detracta corporibus hostium? an in Macedoniam remittentur? quo signa aurea, marmorea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti caelati, tantum auri, tanta pecunia regia? an noctu tamquam furtiva in aerarium deportabuntur? quid? illud spectaculum maximum, nobilissimus opulentissimusque rex captus, ubi victori populo ostendetur? quos Syphax rex captus, accessio Punici belli, concursus fecerit, plerique meminimus. Perseus rex captus, Philippus et Alexander, filii regis, tanta nomina, subtrahentur civitatis oculis? ipsum L. Paulum, bis consulem, domitorem Graeciae, omnium oculi conspicere urbem curru ingredientem avent; ad hoc fecimus consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro tractum perficeret. cui sortito provinciam, cui proficiscenti praesagientibus animis victoriam triumphumque destinavimus, ei victori triumphum negaturi sumus? et quidem non tantum eum sed deos etiam suo honore fraudaturi? dis quoque enim, non solum hominibus, debetur triumphus. maiores vestri omnium magnarum rerum et principia exorsi ab dis sunt et finem eum statuerunt. consul proficiscens praetorve paludatis lictoribus in provinciam et ad bellum vota in Capitolio nuncupat; victor perpetrato bello eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus vota nuncupavit, merita dona portans redit. pars non minima triumphi est victimae praecedentes, ut appareat dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire. omnis illas victimas, quas traducendas in triumpho dicavit, alias alio caedente mactate. quid? illae epulae senatus, quae nec privato loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum voluptatis causa an deorum honoris auctore Ser. Galba turbaturi estis? L. Pauli triumpho portae claudentur? rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum, spolia Macedonum, in circo Flaminio relinquentur? L. Paulus privatus tamquam rure rediens a porta domum ibit? et tu, centurio, miles, quibus ab imperatore Paulo donatus senatus decrevit potius quam quid Ser. Galba fabuletur, audi. et hoc dicere me potius quam illum audi. ille nihil praeterquam loqui, et ipsum id maledice ac maligne, didicit; ego ter et viciens cum hoste per provocationem pugnavi; ex omnibus, cum quibus manum conserui, spolia rettuli; insigne corpus honestis cicatricibus, omnibus adverso corpore exceptis, habeo. ’ nudasse deinde se dicitur et, quo quaeque bello volnera accepta essent, rettulisse. quae dum ostentat, adapertis forte, quae velanda erant, tumor inguinum proximis risum movit. tum ‘hoc quoque, quod ridetis’ inquit, ‘in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit. ego hoc ferro saepe vexatum corpus vetus miles adulescentibus militibus ostendi; Galba nitens et integrum denudet. revocate, si videtur, tribuni, ad suffragium tribus; ego ad vos milites, .’ summam omnis captivi auri argentique translati sestertium milliens ducenties fuisse Valerius Antias tradit; qua haud dubie maior aliquanto summa ex numero plaustrorum ponderibusque auri, argenti generatim ab ipso scriptis efficitur. alterum tantum aut in bellum proxumum absumptum aut in fuga, cum Samothracen peteret, dissipatum tradunt; eoque id mirabilius erat, quod tantum pecuniae intra triginta annos post bellum Philippi cum Romanis partim ex fructu metallorum, partim ex vectigalibus aliis coacervatum fuerat. itaque admodum inops pecuniae Philippus, Perseus contra praedives bellare cum Romanis coepit. ipse postremo Paulus in curru magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa maiestatem prae se ferens; post currum inter alios illustres viros filii duo, Q. Maximus et P. Scipio; deinde equites turmatim et cohortes peditum suis quaeque ordinibus. pediti in singulos dati denarii centeni, duplex centurioni, triplex equiti. alterum tantum pediti daturum fuisse credunt et pro rata aliis, si aut non refragati honori eius fuissent aut benigne hac ipsa summa pronuntiata acclamassent.