Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 5 p19
lat livy phi0015 perseus lat2
iam ludi Latinaeque instaurata erant, iam ex lacu Albano aqua emissa in agros, Ueiosque fata adpetebant. igitur fatalis dux ad excidium illius urbis seruandaeque patriae, M. Furius Camillus , dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit. omnia repente mutauerat imperator mutatus; alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis uideri. omnium primum in eos qui a Ueiis in illo pauore fugerant more militari animaduertit, effecitque ne hostis maxime timendus militi esset. deinde indicto dilectu in diem certam, ipse interim Ueios ad confirmandos militum animos intercurrit; inde Romam ad scribendum nouum exercitum redit, nullo detractante militiam. peregrina etiam iuuentus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id bellum uenere; quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis iam omnibus ad id bellum paratis, ludos magnos ex senatus consulto uouit Ueiis captis se facturum aedemque Matutae Matris refectam dedicaturum, iam ante ab rege Ser. Tullio dedicatam. profectus cum exercitu ab urbe exspectatione hominum maiore quam spe, in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert. omnia ibi summa ratione consilioque acta fortuna etiam, ut fit, secuta est. non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique praeda est potitus; cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, haud ita multum militi datum. inde ad Ueios exercitus ductus, densioraque castella facta, et a procursationibus quae multae temere inter murum ac uallum fiebant, edicto ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti. operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem hostium agi coeptus. quod ne intermitteretur opus neu sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex munitorum numerum diuisit; senae horae in orbem operi attributae sunt; nocte ac die nunquam ante omissum quam in arcem uiam facerent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable