LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 5 p24

lat livy phi0015 perseus lat2

Ueiis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios , Cossum et Scipionem, M. Ualerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Seruilium tertium. Corneliis Faliscum bellum, Ualerio ac Seruilio Capenas sorte euenit. ab iis non urbes ui aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat. Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa coloniam in Uolscos, quo tria milia ciuium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumuirique ad id creati terna iugera et septunces uiritim diuiserant. ea largitio sperni coepta, quia spei maioris auertendae solatium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Uolscos cum pulcherrima urbs Ueii agerque Ueientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro? urbem quoque urbi Romae uel situ uel magnificentia publicorum priuatorumque tectorum ac locorum praeponebant. quin illa quoque actio mouebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Ueios. ceterum partem plebis, partem senatus habitando destinabant [Ueios,] duasque urbes communi re publica incoli a populo Romano posse. aduersus quae cum optimates ita tenderent ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam earum rerum rogaretur; quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse: quid in duabus urbibus fore? uictamne ut quisquam uictrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Ueiis quam incolumibus fuerit? postremo se relinqui a ciuibus in patria posse: ut relinquant patriam atque ciues nullam uim unquam subacturam, et T. Sicinium —is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat—conditorem Ueios sequantur, relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable