Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 5 p26
lat livy phi0015 perseus lat2
comitiis tribunorum militum patres summa ope euicerunt ut M. Furius Camillus crearetur. propter bella simulabant parari ducem; sed largitioni tribuniciae aduersarius quaerebatur. cum Camillo creati tribuni militum consulari potestate L. Furius Medullinus sextum C. Aemilius L. Ualerius Publicola Sp. Postumius P. Cornelius iterum. principio anni tribuni plebis nihil mouerunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat, proficisceretur. differendo deinde elanguit res, et Camillo quem aduersarium maxime metuerant gloria in Faliscis creuit. nam cum primo moenibus se hostes tenerent tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis uillarum coegit eos egredi urbe. sed timor longius progredi prohibuit; mille fere passuum ab oppido castra locant, nulla re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus, asperis confragosisque circa, et partim artis, partim arduis uiis. ceterum Camillus, captiuum indidem ex agris secutus ducem, castris multa nocte motis, prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit. trifariam Romani muniebant; alius exercitus proelio intentus stabat. ibi impedire opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pauoris Faliscis iniectum est, ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem peterent. multi caesi uulneratique priusquam pauentes portis inciderent; castra capta; praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira; sed seueritate imperii uicti eandem uirtutem et oderant et mirabantur. obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes proeliaque parua fieri et teri tempus neutro inclinata spe, cum frumentum copiaeque aliae ex ante conuecto largius obsessis quam obsidentibus suppeterent. uidebaturque aeque diuturnus futurus labor ac Ueiis fuisset, ni fortuna imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis uirtutis specimen [et] maturam uictoriam dedisset.