Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 5 p29
lat livy phi0015 perseus lat2
tribunorum plebis actiones quia nondum inuenerant finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum et patres reficere intercessores legis adnisi sunt; sed plus suis comitiis plebs ualuit; quem dolorem ulti patres sunt senatus consulto facto ut consules, inuisus plebi magistratus, crearentur. annum post quintum decimum creati consules L. Lucretius Flauus Ser. Sulpicius Camerinus . principio huius anni ferociter quia nemo ex collegio intercessurus erat coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob id ipsum consulibus resistentibus omnique ciuitate in unam eam curam conuersa, Uitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi expugnant. colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per auersa urbis fugam dederat, Romam perfugere. L. Lucretio consuli ea prouincia euenit. is cum exercitu profectus acie hostes uicit, uictorque Romam ad maius aliquanto certamen redit. dies dicta erat tribunis plebis biennii superioris A. Uerginio et Q. Pomponio , quos defendi patrum consensu ad fidem senatus pertinebat; neque enim eos aut uitae ullo crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat praeterquam quod gratificantes patribus rogationi tribuniciae intercessissent. uicit tamen gratiam senatus plebis ira et pessimo exemplo innoxii denis milibus grauis aeris condemnati sunt. id aegre passi patres; Camillus palam sceleris plebem arguere quae iam in suos uersa non intellegeret se prauo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem euertisse; nam quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus patres laturos, falli eos. si tribunicia uis tribunicio auxilio repelli nequeat, aliud telum patres inuenturos esse; consulesque increpabat quod fide publica decipi tribunos eos taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent. haec propalam contionabundus in dies magis augebat iras hominum: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable