Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 5 p9
lat livy phi0015 perseus lat2
primores patrum siue culpa siue infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo nouos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent. in quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere; at enimuero Sergius Uerginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse. inter haec tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus ciuitatis inuiti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in uincla eos duci iussuros esse. tum C. Seruilius Ahala tribunus militum: 'quod ad uos attinet, tribuni plebis, minasque uestras, ne ego libenter experirer quam non plus in iis iuris quam in uobis animi esset; sed nefas est tendere aduersus auctoritatem senatus. proinde et uos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere, et collegae aut facient quod censet senatus, aut si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire magistratu cogat.' cum omnium adsensu comprobata oratio esset, gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis inuentam esse aliam uim maiorem ad coercendos magistratus, uicti consensu omnium comitia tribunorum militum habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, seque ante eam diem magistratu abdicauere.