LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p10

lat livy phi0016 perseus lat3

uidebatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo solum quod tota hostium erat sed etiam quod parte Nepesinorum prodente ciuitatem facta erat deditio; mitti tamen ad principes eorum placuit ut secernerent se ab Etruscis fidemque quam implorassent ab Romanis ipsi praestarent. unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo populationibus agri terror est oppidanis admotus; deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus completisque fossis scalae admotae et clamore primo impetuque oppidum capitur. Nepesinis inde edictum ut arma ponant parcique iussum inermi: Etrusci pariter armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque auctores deditionis securi percussi: innoxiae multitudini redditae res oppidumque cum praesidio relictum. ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis uictorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt. eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae quaesitumque cur per eos annos militem ex instituto non dedissent. responsum frequenti utriusque gentis concilio est nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae iuuentutis aliqui apud Uolscos militauerint; eos tamen ipsos praui consilii poenam habere nec quemquam ex his reducem esse; militis autem non dati causam terrorem assiduum a Uolscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot super alia aliis bellis exhauriri nequisse. quae relata patribus magis tempus quam causam non uisa belli habere.

Provenance