Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p22
lat livy phi0016 perseus lat3
insequenti anno Sp. et L. Papirii noui tribuni militum consulari potestate Uelitras legiones duxere, quattuor collegis Ser. Cornelio Maluginensi tertium Q. Seruilio C. Sulpicio L. Aemilio quartum tribunis ad praesidium urbis et si qui ex Etruria noui motus nuntiarentur—omnia enim inde suspecta erant—relictis. ad Uelitras aduersus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset. oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum censebant. litterae Romam ad senatum cum uictoriae nuntiis acriores in Praenestinum quam in Ueliternum hostem missae. itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Praenestinis indictum; qui coniuncti Uolscis anno insequente Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis defensam, ui expugnarunt foedeque in captis exercuere uictoriam. eam rem aegre passi Romani M. Furium Camillum sextum tribunum militum creauere. additi collegae A. et L. Postumii Regillenses ac L. Furius cum L. Lucretio et M. Fabio Ambusto . Uolscum bellum M. Furio extra ordinem decretum; adiutor ex tribunis sorte L. Furius datur, non tam e re publica quam ut collegae materia ad omnem laudem esset et publice, quod rem temeritate eius prolapsam restituit et priuatim, quod ex errore gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petiit. exactae iam aetatis Camillus erat, comitiisque iurare parato in uerba excusandae ualetudini solita consensus populi restiterat; sed uegetum ingenium in uiuido pectore uigebat uirebatque integris sensibus, et ciuiles iam res haud magnopere obeuntem bella excitabant. quattuor legionibus quaternum milium scriptis, exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram diem ad Satricum profectus. ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes militum numero quo aliquantum praestabant, opperiebantur. postquam appropinquare Romanos senserunt, extemplo in aciem procedunt nihil dilaturi quin periculum summae rerum facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, quibus solis confiderent, profuturas esse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable