Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p24
lat livy phi0016 perseus lat3
simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo non metu pedem rettulit. lenis ab tergo cliuus erat inter aciem et castra; et, quod multitudo suppeditabat, aliquot ualidas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi uallo appropinquasset hostis, erumperent. Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus opportunus huic eruptioni fuit; uersus itaque in uictorem terror et nouo hoste et supina ualle Romanam inclinauit aciem. instant Uolsci recentes qui e castris impetum fecerant; integrant et illi pugnam qui simulata cesserant fuga. iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis ferociae ueterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis 'haec est' inquit, 'milites, pugna quam poposcistis? quis homo, quis deus est, quem accusare possitis? uestra illa temeritas, uestra ignauia haec est. secuti alium ducem sequimini nunc Camillum et quod ductu meo soletis uincite. quid uallum et castra spectatis? neminem uestrum illa nisi uictorem receptura sunt'. pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa obuertique aciem uiderunt in hostem et dux, praeterquam quod tot insignis triumphis, etiam aetate uenerabilis inter prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in uicem totam alacri clamore peruasit aciem. neque alter tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando—ad quam rem leuiorem auctorem eum culpae societas fecerat—sed ab imperio totus ad preces uersus orare singulos uniuersosque ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent: 'abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi. Camillus in utraque uestra fortuna suam gloriam uidet; ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sentiam.' optimum uisum est in fluctuante acie tradi equos et pedestri pugna inuadere hostem. eunt insignes armis animisque qua premi parte maxime peditum copias uident. nihil neque apud duces neque apud milites remittitur a summo certamine animi. sensit ergo euentus uirtutis enixae opem et Uolsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in ueram fugam effusi, magna pars et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris quae capta eodem impetu sunt; plures tamen capti quam occisi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable