LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p26

lat livy phi0016 perseus lat3

uictus igitur patientia hostium senatum eorum uocari iussit. 'soli adhuc' inquit, 'Tusculani, uera arma uerasque uires quibus ab ira Romanorum uestra tutaremini inuenistis. ite Romam ad senatum; aestimabunt patres utrum plus ante poenae an nunc ueniae meriti sitis. non praecipiam gratiam publici beneficii; deprecandi potestatem a me habueritis; precibus euentum uestris senatus quem uidebitur dabit.' postquam Romam Tusculani uenerunt senatusque paulo ante fidelium sociorum maestus in uestibulo curiae est conspectus, moti extemplo patres uocari eos iam tum hospitaliter magis quam hostiliter iussere. dictator Tusculanus ita uerba fecit: 'quibus bellum indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut nunc uidetis nos stantes in uestibulo curiae uestrae, ita armati paratique obuiam imperatoribus legionibusque uestris processimus. hic noster, hic plebis nostrae habitus fuit eritque semper, nisi si quando a uobis proque uobis arma acceperimus. gratias agimus et ducibus uestris et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt et ubi nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt. pacem, quam nos praestitimus, eam a uobis petimus; bellum eo, sicubi est, auertatis precamur; in nos quid arma polleant uestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur. haec mens nostra est—di immortales faciant—tam felix quam pia. quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi reuicta rebus uerbis confutare nihil attinet, tamen, etiamsi uera sint, uel fateri nobis ea, cum tam euidenter paenituerit, tutum censemus. peccetur in uos, dum digni sitis quibus ita satisfiat'. tantum fere uerborum ab Tusculanis factum. pacem in praesentia nec ita multo post ciuitatem etiam impetrauerunt. ab Tusculo legiones reductae.

Provenance