LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p28

lat livy phi0016 perseus lat3

nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem certum esse, patres ac plebem in semet ipsos uersos, occasionem rati duces eorum raptim agmine facto, peruastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere. ingens in urbe trepidatio fuit. conclamatum 'ad arma', concursumque in muros adque portas est; tandemque ab seditione ad bellum uersi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creauere. is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum est— tantus eius magistratus terror erat—simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione conuenere. dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud procul Allia flumine posita; inde agrum late populantes, fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant; similem pauorem inde ac fugam fore ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi die Alliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos? species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque uocis in oculis atque auribus fore. has inanium rerum inanes ipsas uoluentes cogitationes fortunae loci delegauerant spes suas. Romani contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse quem ad Regillum lacum deuictum centum annorum pace obnoxia tenuerint: locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta uictoriae suae; quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos ut Romae pugnauerint in repetenda patria ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint ne quis hostis qui moenia Romana intrasset nuntium secundae aduersaeque fortunae domum perferret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable