LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p30

lat livy phi0016 perseus lat3

comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus. ex patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio ; plebes C. Sextilium M. Albinium L. Antistium dedit. Manliis, quod genere plebeios, gratia Iulium anteibant, Uolsci prouincia sine sorte, sine comparatione, extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo et patres qui dederant paenituit. inexplorato pabulatum cohortes misere; quibus uelut circumuentis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio ut essent citati feruntur, ne auctore quidem adseruato qui eos hostis Latinus pro milite Romano frustratus erat ipsi in insidias praecipitauere. ibi dum iniquo loco sola uirtute militum restantes caedunt caedunturque, castra interim Romana iacentia in campo ab altera parte hostes inuasere. ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res; quidquid superfuit Fortunae populi Romani, id militum etiam sine rectore stabilis uirtus tutata est. quae ubi Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat; deinde, postquam quietae res ex Uolscis adferebantur et apparuit nescire eos uictoria et tempore uti, reuocati etiam inde exercitus ac duces; otiumque inde, quantum a Uolscis, fuisset; id modo extremo anno tumultuatum quod Praenestini concitatis Latinorum populis rebellarunt. eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum noui coloni adscripti; rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit.

Provenance