Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 6 p4
lat livy phi0016 perseus lat3
Camillus in urbem triumphans rediit, trium simul bellorum uictor. longe plurimos captiuos ex Etruscis ante currum duxit; quibus sub hasta uenumdatis tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iouis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse. eo anno in ciuitatem accepti qui Ueientium Capenatiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque his nouis ciuibus adsignatus. reuocati quoque in urbem senatus consulto a Ueiis qui aedificandi Romae pigritia occupatis ibi uacuis tectis Ueios se contulerant. et primo fremitus fuit aspernantium imperium; dies deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset Romam, ex ferocibus uniuersis singulos, metu suo quemque, oboedientes fecit; et Roma cum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuuante et aedilibus uelut publicum exigentibus opus et ipsis priuatis—admonebat enim desiderium usus—festinantibus ad effectum operis; intraque annum noua urbs stetit. exitu anni comitia tribunorum militum consulari potestate habita. creati T. Quinctius Cincinnatus Q. Seruilius Fidenas quintum L. Iulius Iulus L. Aquilius Coruus L. Lucretius Tricipitinus Ser. Sulpicius Rufus exercitum alterum in Aequos, non ad bellum—uictos namque se fatebantur—sed ab odio ad peruastandos fines, ne quid ad noua consilia relinqueretur uirium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem; ibi oppida Etruscorum Cortuosa et Contenebra ui capta. ad Cortuosam nihil certaminis fuit: improuiso adorti primo clamore atque impetu cepere; direptum oppidum atque incensum est. Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit, laborque continuus non die, non nocte remissus subegit eos. cum in sex partes diuisus exercitus Romanus senis horis in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem integro semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem locusque inuadendi urbem Romanis datus est. publicari praedam tribunis placebat; sed imperium quam consilium segnius fuit; dum cunctantur, iam militum praeda erat nec nisi per inuidiam adimi poterat. eodem anno, ne priuatis tantum operibus cresceret urbs, Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus uel in hac magnificentia urbis conspiciendum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable