Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p15
lat livy phi0017 perseus lat3
acrius inuasere Galli dextrum cornu; neque sustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex. Tullium nomine increpans rogitansque sicine pugnaturos milites spopondisset? ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi minae iniussu imperatoris proelium inituros? en ipsum imperatorem clara uoce uocare ad proelium et ire armatum ante prima signa; ecquis sequeretur eorum qui modo ducturi fuerint, in castris feroces, in acie pauidi? uera audiebant; itaque tantos pudor stimulos admouit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis. hic primo impetus prope uecors turbauit hostes, eques deinde emissus turbatos auertit. ipse dictator, post quam labantem una parte uidit aciem, signa in laeuum cornu confert, quo turbam hostium congregari cernebat, et iis qui in monte erant signum quod conuenerat dedit. ubi inde quoque nouus clamor ortus et tendere obliquo monte ad castra Gallorum uisi sunt, tum metu ne excluderentur omissa pugna est cursuque effuso ad castra ferebantur. ubi cum occurrisset eis M. Ualerius magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, ad montes siluasque uertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti sunt; et eorum, quos pauor pertulerat in siluas, atrox caedes post sedatum proelium fuit. nec alius post M. Furium quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis egit triumphum. auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrato saeptum in Capitolio sacrauit. eodem anno et a consulibus uario euentu bellatum; nam Hernici a C. Plautio deuicti subactique sunt, Fabius collega eius incaute atque inconsulte aduersus Tarquinienses pugnauit. nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt; qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit. accessit ad eam cladem et uastatio Romani agri, quam Priuernates, Ueliterni deinde, incursione repentina fecerunt. eodem anno duae tribus, Pomptina et Publilia, additae; ludi uotiui, quos M. Furius dictator uouerat, facti; et de ambitu ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus tum primum ad populum latum est; eaque rogatione nouorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant.