Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p18
lat livy phi0017 perseus lat3
quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu [patricii consules ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sulpicius Peticus tertium M. Ualerius Publicola ]. Empulum eo anno ex Tiburtibus haud memorando certamine captum, siue duorum consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere quidam, seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt uastati agri ab Sulpicio consule, quo Ualerius aduersus Tiburtes legiones duxit. domi maius certamen consulibus cum plebe ac tribunis erat. fidei iam suae non solum uirtutis ducebant esse, ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare: quin aut toto cedendum esse, si plebeius iam magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum quam possessionem integram a patribus accepissent. plebes contra fremit: quid se uiuere, quid in parte ciuium censeri, si, quod duorum hominum uirtute, L. Sexti ac C. Licini , partum sit, id obtinere uniuersi non possint? uel reges uel decemuiros uel si quod tristius sit imperii nomen patiendum esse potius quam ambos patricios consules uideant nec in uicem pareatur atque imperetur sed pars altera in aeterno imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad seruiendum putet. non desunt tribuni auctores turbarum, sed inter concitatos per se omnes uix duces eminent. aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique per seditiones acti comitiales dies, postremo uicit perseuerantia consulum: plebis eo dolor erupit, ut tribunos actum esse de libertate uociferantes relinquendumque non campum iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno patriciorum maesta [plebs] sequeretur. consules relicti a parte populi per infrequentiam comitia nihilo segnius perficiunt. creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus tertium T. Quinctius . in quibusdam annalibus pro T. Quinctio M. Popilium consulem inuenio.