LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p19

lat livy phi0017 perseus lat3

duo bella eo anno prospere gesta: cum Tarquiniensibus Tiburtibusque ad deditionem pugnatum. Sassula ex his urbs capta; ceteraque oppida eandem fortunam habuissent, ni uniuersa gens positis armis in fidem consulis uenisset. triumphatum de Tiburtibus; alioquin mitis uictoria fuit. in Tarquinienses acerbe saeuitum; multis mortalibus in acie caesis ex ingenti captiuorum numero trecenti quinquaginta octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur; uolgus aliud trucidatum. nec populus in eos qui missi Romam erant mitior fuit: medio in foro omnes uirgis caesi ac securi percussi. id pro immolatis in foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus redditum. res bello bene gestae ut Samnites quoque amicitiam peterent effecerunt. legatis eorum comiter ab senatu responsum; foedere in societatem accepti. non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi Romanae. nam etsi unciario fenore facto leuata usura erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant; eo nec patricios ambo consules neque comitiorum curam publicaue studia prae priuatis incommodis plebs ad animum admittebat. consulatus uterque apud patricios manet; consules creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Ualerius Publicola iterum. in bellum Etruscum intentam ciuitatem, quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama ferebat, legati Latini ad Uolscos conuertere, nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis finibus imminere; inde populabundos in agrum Romanum uenturos esse. censuit igitur senatus neutram neglegendam rem esse; utroque legiones scribi consulesque sortiri prouincias iussit. inclinauit deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii prouincia euenerat, cognitum est depopulatum agrum circa Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines auectam et haud dubie iuuentutem eius populi inter praedatores fuisse. itaque Ualerium consulem, Uolscis oppositum castraque ad finem Tusculanum habentem, reuocatum inde senatus dictatorem dicere iussit. T. Manlium L. filium dixit. is cum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum dixisset, consulari exercitu contentus ex auctoritate patrum ac populi iussu Caeritibus bellum indixit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable