LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p22

lat livy phi0017 perseus lat3

temptatum domi per dictatorem, ut ambo patricii consules crearentur, rem ad interregnum perduxit. duo interreges, C. Sulpicius et M. Fabius , interpositi obtinuere quod dictator frustra tetenderat, mitiore iam plebe ob recens meritum leuati aeris alieni, ut ambo patricii consules crearentur. creati ipse C. Sulpicius Peticus , qui prior interregno abiit, et T. Quinctius Poenus ; quidam Caesonem, alii Gaium praenomen Quinctio adiciunt, ad bellum ambo profecti, Faliscum Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie congresso hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo populandoque gesserunt bella; cuius lentae uelut tabis senio uicta utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent. in quadraginta annos impetrauerunt. ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum rerum mutauerat dominos, censum agi placuit. ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C. Marcius Rutulus , qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbauit; quod uidebatur quidem tempore alieno fecisse, quia ambo tum forte patricii consules erant, qui rationem eius se habituros negabant; sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni omni ui <ut> reciperaturi ius consularibus comitiis amissum adiuuerunt, et cum ipsius uiri maiestas nullius honoris fastigium non aequabat, tum per eundem, qui ad dictaturam aperuisset uiam, censuram quoque in partem uocari plebes uolebat. nec uariatum comitiis est, quin cum Manlio †Naeuio censor† Marcius crearetur. dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium , nullo terrore belli sed ne Licinia lex comitiis consularibus obseruaretur. magister equitum dictatori additus Q. Seruilius . nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit quam censoriis fuerat:

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable