Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p24
lat livy phi0017 perseus lat3
necdum certa Romanis uictoria erat; alia in campum degressis supererat moles. namque multitudo Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, uelut noua rursus exoriente acie integrum militem aduersus uictorem hostem ciebat; stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laeuo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie. iamque omissa cunctando uictoria erat, cum consul uolnere alligato reuectus ad prima signa 'quid stas, miles?' inquit; 'non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem uictum armis socium ex hoste facias; in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. propulistis a castris, supina ualle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis; complete eadem strage campos qua montes replestis. nolite exspectare dum stantes uos fugiant; inferenda sunt signa et uadendum in hostem.' his adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt. inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia nec duces essent, uertunt impetum in suos; fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt. consul non ultra castra insecutus, quia et uolnus degrauabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data uictorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit. moram triumpho uolnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris consulibus comitia haberet. dictator L. Furius Camillus dictus addito magistro equitum P. Cornelio Scipione reddidit patribus possessionem pristinam consulatus. ipse ob id meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap. Claudium Crassum dixit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable