LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p28

lat livy phi0017 perseus lat3

hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo Ser. Sulpicius Camerinus . Auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum; metuque ne id factum populi unius consilium omnis nominis Latini esset, dictator—uelut aduersus armatum iam Latium— L. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit; et cum—quod per magnos tumultus fieri solitum erat—iustitio indicto dilectus sine uacationibus habitus esset, legiones quantum maturari potuit in Auruncos ductae. ibi praedonum magis quam hostium animi inuenti; prima itaque acie debellatum est. dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae uouit; cuius damnatus uoti cum uictor Romam reuertisset, dictatura se abdicauit. senatus duumuiros ad eam aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit; locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli Capitolini fuerat. consules dictatoris exercitu ad bellum Uolscum usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt. anno postquam uota erat aedes Monetae dedicatur C. Marcio Rutulo tertium T. Manlio Torquato iterum consulibus. prodigium extemplo dedicationem secutum, simile uetusto montis Albani prodigio; namque et lapidibus pluit et nox interdiu uisa intendi; librisque inspectis cum plena religione ciuitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa dici. dictus P. Ualerius Publicola ; magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est. non tribus tantum supplicatum ire placuit sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. iudicia eo anno populi tristia in feneratores facta, quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur; et res haud ulla insigni ad memoriam causa ad interregnum redit. ex interregno, ut id actum uideri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Ualerius Coruus tertium A. Cornelius Cossus .

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable