Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p29
lat livy phi0017 perseus lat3
maiora iam hinc bella et uiribus hostium et longinquitate uel regionum uel temporum [spatio] quibus bellatum est dicentur. namque eo anno aduersus Samnites, gentem opibus armisque ualidam, mota arma; Samnitium bellum ancipiti Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. quanta rerum moles. quotiens in extrema periculorum uentum, ut in hanc magnitudinem quae uix sustinetur erigi imperium posset. belli autem causa cum Samnitibus Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, extrinsecus uenit, non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis iniusta arma, quia uiribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Campanis sese coniungunt. Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam uires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro in se deinde molem omnem belli uerterunt. namque Samnites, omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum [Campanos] adorti, unde aeque facilis uictoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque interiacet. ibi rursus acie dimicatum; aduersoque proelio Campani intra moenia compulsi, cum robore iuuentutis suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable