Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p31
lat livy phi0017 perseus lat3
summotis deinde legatis, cum consultus senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad uarietates annonae horreum populi Romani fore uidebatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit responditque ita ex auctoritate senatus consul. 'auxilio uos, Campani, dignos censet senatus; sed ita uobiscum amicitiam institui par est, ne qua uetustior amicitia ac societas uioletur. Samnites nobiscum foedere iuncti sunt; itaque arma, deos prius quam homines uiolatura, aduersus Samnites uobis negamus; legatos, sicut fas iusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua uobis uis fiat.' ad ea princeps legationis—sic enim domo mandatum attulerant—'quando quidem' inquit, 'nostra tueri aduersus uim atque iniuria iusta ui non uoltis, uestra certe defendetis; itaque populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, diuina humanaque omnia in uestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde patiemur dediticii uestri passuri'. sub haec dicta omnes, manus ad consules tendentes, pleni lacrimarum in uestibulo curiae procubuerunt. commoti patres uice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent, adeo infractos gereret animos, ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret. tum iam fides agi uisa deditos non prodi; nec facturum aequa Samnitium populum censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent. legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit. data mandata, ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent; peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent neque in eum agrum qui populi Romani factus esset hostilia arma inferrent; si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus populi Romani senatusque uerbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent. haec legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum sed magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis praefectos cohortium uocarent iisque clara uoce imperarent ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable