Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p35
lat livy phi0017 perseus lat3
uigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae uigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se conuenirent. quo ubi, sicut edictum erat, taciti conuenerunt, 'hoc silentium, milites,' inquit, 'omisso militari adsensu in me audiendo seruandum est. ubi sententiam meam uobis peregero, tum quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio. nunc quae mente agitem audite. non fuga delatos nec inertia relictos hic uos circumuenit hostis: uirtute cepistis locum, uirtute hinc oportet euadatis. ueniendo huc exercitum egregium populo Romano seruastis: erumpendo hinc uosmet ipsos seruate; digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis. cum eo hoste res est, qui hesterno die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non ante uiderit quam captum a nobis, nos tam paucos tot ipse milibus hominum nec ascensu arcuerit nec tenentes locum, cum diei tantum superesset, uallo circumdederit. quem uidentem ac uigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, immo necesse est; in eo enim loco res sunt nostrae ut uobis ego magis necessitas uestrae index quam consilii auctor sim. neque enim, maneatis an abeatis hinc, deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum memores nihil uobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, si plus quam uiros ac Romanos decet ferrum timeamus. ergo una est salus erumpere hinc atque abire; id aut interdiu aut nocte faciamus oportet. ecce autem aliud minus dubium; quippe, si lux exspectetur, quae spes est non uallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut uidetis, collem? atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora est. signo secundae uigiliae conuenistis, quod tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita uadetis uel silentio incautos fallentes uel sentientibus clamore subito pauorem iniecturi. me modo sequimini, quem secuti estis; ego eandem quae duxit huc sequar fortunam. quibus haec salutaria uidentur, agitedum in dextram partem pedibus transite.'