LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p36

lat livy phi0017 perseus lat3

omnes transierunt; uadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt. iam euaserant media castra, cum superscandens uigilum strata somno corpora miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus uigil cum proximum mouisset erectique alios concitarent, ignari ciues an hostes essent, praesidium erumperet an consul castra cepisset, Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere iussis militibus torpidos somno insuper pauore exanimat, quo praepediti nec arma impigre capere nec obsistere nec insequi poterant. inter trepidationem tumultumque Samnitium praesidium Romanum obuiis custodibus caesis ad castra consulis peruadit. aliquantum supererat noctis iamque in tuto uidebantur esse, cum Decius 'macte uirtute' inquit, 'milites Romani, este; uestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent; sed ad conspiciendam tantam uirtutem luce ac die opus est, nec uos digni estis quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac nox tegat; hic lucem quieti opperiamur.' dictis obtemperatum; atque ubi primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur; et tessera data incolumes reuerti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque obuiam effusi laudant, gratulantur, singulos uniuersos seruatores suos uocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in caelum ferunt. hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus. ubi ad praetorium uentum est, consul classico ad contionem conuocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem; qui auctor omnia posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consulem ut hostes et nocturno pauore attonitos et circa collem castellatim dissipatos adgrederetur: credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum uagari. iussae legiones arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior iam saltus esset, uia patentiore ad hostem ducuntur; quem incautum improuiso adortae, cum palati passim Samnitium milites, plerique inermes, nec coire in unum nec arma capere nec recipere intra uallum se possent, pauentem primum intra castra compellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt. perfertur circa collem clamor fugatque ex suis quemque praesidiis. ita magna pars absenti hosti cessit: quos intra uallum egerat pauor—fuere autem ad triginta milia—omnes caesi: castra direpta.

Provenance