Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p4
lat livy phi0017 perseus lat3
neque eo minus principio insequentis anni, Q. Seruilio Ahala L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis. acerbitas in dilectu, non damno modo ciuium sed etiam laceratione corporum lata, partim uirgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in uincula ductis, inuisa erat, et ante omnia inuisum ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi, graue liberae ciuitati, ab ostentatione saeuitiae adscitum quam non magis in alienis quam in proximis ac sanguine ipse suo exerceret. criminique ei tribunus inter cetera dabat quod filium iuuenem nullius probri compertum, extorrem urbe, domo, penatibus, foro, luce, congressu aequalium prohibitum, in opus seruile, prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuuenis cotidiana miseria disceret uere imperioso patre se natum esse. at quam ob noxam? quia infacundior sit et lingua impromptus; quod naturae damnum utrum nutriendum patri, si quicquam in eo humani esset, an castigandum ac uexatione insigne faciendum fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fouere si quid ex progenie sua parum prosperum sit; at hercule L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis uigoris sit, id exstinguere uita agresti et rustico cultu inter pecudes habendo.